monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 5. <<<    

6.

1 Ex hoc igitur gemitus Spiritus Dei; et ille Prophetae gemitus, bene ineffabilis; quia coelestis.
2 Ea enim quae in coelo audivit Paulus (II Cor. XII, 4), ineffabilia audivit; ut fari ea homines non debeant: sed quae occulta hominibus, Deo nota sunt.
3 Novit enim omnia, qui scrutator est cordis: sed illa scrutur, quae mundavit Spiritus (Rom. VIII, 27).
4 Novit ergo Deus quid postulet Spiritus et quae Spiritus sapientia sit; quae interpellat pro sanctis, sicut habes: Quia et Spiritus interpellat pro nobis (Ibid.); pro quibus enim Christus passus est, et quos sanguine mundavit suo, pro iis interpellat et Spiritus.
5 Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.